라틴어 문장 검색

Nam quam diu numen tuum intueberis, nullum illa ad te inveniet accessum, omnia in te Caesar tenebit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 42:3)
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:1)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:1)
Videor mihi intueri animum tuum incensum et effervescentem ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:1)
Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:1)
Ut scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:1)
Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 10:1)
in utroque non praeterita, sed futura intuebitur - nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:2)
ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:2)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:1)
nihil diligenter in fluctu cernitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:6)
victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION