라틴어 문장 검색

ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique militares in legione prima primum pilum virtutis causa ei assignarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 368:1)
et, quo quaeque opulentior civitas erat eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 474:5)
potentior esse partis melioris auctoritas coeperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 486:2)
id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 154:1)
principes, qui praesentis Archidami auctoritate compulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 243:1)
eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 251:1)
ea merita populi Romani in Antiochum, apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut, si legatos misissent qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 231:1)
per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 360:1)
et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non modo responsum regibus est, sed alam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua imposituros esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 361:1)
aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 411:1)
interim, ut appareret quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 436:1)
nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 468:4)
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:2)
die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 127:1)
petit ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION