라틴어 문장 검색

an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(아풀레이우스, 변명 94:4)
tuas quoque paris epistolas promerem, si uel exiguam moram tanti putarem.
(아풀레이우스, 변명 95:1)
fateor, qui hoc legerit insanum putabit.
(아풀레이우스, 변명 98:10)
putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi:
(아풀레이우스, 변명 100:13)
debet philosophus.
(아풀레이우스, 변명 101:10)
* * * Hic enim plus sibi debet quam dignitati, quanquam nec haec illi sit cum aliis promiscua;
(아풀레이우스, 플로리다 8:1)
idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum.
(아풀레이우스, 플로리다 9:41)
id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes:
(아풀레이우스, 플로리다 12:15)
hoc illi carmen est, hanc putat cantionem.
(아풀레이우스, 플로리다 12:19)
quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit;
(아풀레이우스, 플로리다 16:41)
qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:42)
duplam igitur uobis gratiam debeo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:43)
certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere;
(아풀레이우스, 플로리다 16:46)
quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum;
(아풀레이우스, 플로리다 17:15)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION