라틴어 문장 검색

Hoc et ego excusatior si forte sum lapsus, et tu dignior laude, si potes id quoque docere quod in obscuro est an didiceris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 11:2)
Est enim quaedam etiam dolendi voluptas, praesertim si in amici sinu defleas, apud quem lacrimis tuis vel laus sit parata vel venia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 5:3)
alii contra hoc ipsum laudibus ferunt, quod sit frustratus improbas spes hominum, quos sic decipi pro moribus temporum est.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:3)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:1)
Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:1)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 2:2)
Neque enim vereor ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim apud te qui nec ullius invides laudibus et faves nostris.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 6:1)
frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:4)
Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:4)
Laudem pariter et gratias agam?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 2:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Opto, domine, et hunc natalem et plurimos alios quam felicissimos agas aeternaque laude florentem virtutis tuae gloriam ... quam incolumis et fortis aliis super alia operibus augebis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 881)
Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris interest eam contegi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION