라틴어 문장 검색

comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:1)
tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit - quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 626:1)
itaque quae cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse et tacendo forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 178:1)
enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum moventium sit decuma designetur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 288:1)
Camillus, meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 321:1)
consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 343:1)
et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 537:3)
vos contra me duce, ut Falerios Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae victoriae triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et Aequis et ex Etruria egistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 78:1)
cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 4:1)
quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, hoc , milites, inquit, omisso militari adsensu in me audiendo servandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 390:1)
ubi sententiam meam vobis peregero, quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 390:2)
usurpate modo postulando quod illi vobis taciti concedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:3)
sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 444:1)
tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret , futurus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 240:1)
fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 306:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION