라틴어 문장 검색

Turoni legionario milite quem Visellius Varro inferioris Germaniae legatus miserat oppressi eodem Aviola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in tempore efferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장4)
augebantur eae copiae vicinarum civitatum ut nondum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque bellum sibi poscente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장7)
dat negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장5)
medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장4)
sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장8)
ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장7)
nam priores duces, ubi impetrando triumphalium insigni sufficere res suas crediderant, hostem omittebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장2)
non nisi duce interfecto requiem belli fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장8)
quippe minore exercitu insignis captivos, caedem ducis bellique confecti famam deportarat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장3)
missusque a Caesare propere Staius tribunus cum valida manu ducem ipsum et proximos audacia in urbem traxit, iam trepidam ob multitudinem familiarum quae gliscebat immensum, minore in dies plebe ingenua.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 27장5)
nam situs gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent ac redintegrant legentium animum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장5)
quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei publicae eorum et patriae reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장13)
quidam audentius apertis in collibus visebantur, quos dux Romanus acie suggressus haud aegre pepulit sanguine barbarorum modico ob propinqua suffugia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장2)
neque ignobiles tantum his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se cum coniuge et liberis victori permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장3)
Turesis sua cum manu noctem opperitur haud nescio duce nostro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION