라틴어 문장 검색

Fulvius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 205:1)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
itaque unum tantum moratus diem quietis eorum causa quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 265:1)
itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut qui in montibus erant exaudirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 370:1)
tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 457:2)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 233:1)
iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitimis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas variasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 118:1)
P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque quae in Europa quaeque in Asia erant converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 300:1)
Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 475:1)
apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat ne extemplo castra hostis aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:1)
hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 137:1)
non sermonibus tantum his cum quanto adsensu audissent verba consulis ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 426:1)
Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 563:1)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION