라틴어 문장 검색

ubi eos convenit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:11)
conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 1:2)
quos neque ut convenire potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 1:4)
Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:13)
non in omnis arbitror omnia convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:3)
homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:1)
qui convenit, praesertim id temporis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:10)
est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater pos . . . posita esse et ad fundum eius convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:1)
quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 2:8)
quod si repugnat, 'endoplorato,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:3)
quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 22장 1:1)
res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 4:3)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
ilicone ad praetorem ire convenit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장4)
cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, cum offici rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION