라틴어 문장 검색

eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque , quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 549:1)
eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 12:2)
equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 42:1)
ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentes extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 347:1)
his praeparatis Diocles cum omni equitatu - et erat tum praefectus equitum - specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 405:1)
Nabidi et ipsi faciendum esse, ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio, sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 416:2)
educi inde frequenter ante urbem in campum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:2)
laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:1)
at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 472:1)
rex, postquam signa hostium conspexit, et ipse copias educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 224:1)
post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam quam ipsa victoria laudabilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 256:2)
auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 360:1)
messeniis imperavit ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 363:1)
non responsum solum benigne regis legatis est sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 408:2)
Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION