라틴어 문장 검색

abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:1)
at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:2)
quaenam igitur illa forma credenda est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 175:3)
sed finis non erit, si singulas corruptorum persequar formas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:6)
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, , necessarios maxime atque receptos exsequemur, haec modo his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios verbis propriis alios tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 221:1)
uno qualiscunque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 11:4)
ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:3)
haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:2)
ab allis ὑποτύπωσισ dicitur proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis, ut cerni potius videatur quam audiri:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 87:3)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
at illa connexa series tres habet formas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 279:1)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam cogitantes sequatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 228:1)
nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad formas respiciendum erit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION