라틴어 문장 검색

quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:3)
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 2:1)
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:1)
ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 11:6)
ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:10)
tantum licentiae dabat gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:8)
atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:3)
anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem termina- turus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:2)
quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:5)
antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 42:4)
Qua re celebrata cum vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 48:5)
At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxuma gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:1)
Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura, quae sine lacrimis non possumus dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 31:8)
antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 115:2)
anno enim Procli vita brevior fuit, multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 134:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION