라틴어 문장 검색

Statim ut volueris sapientiam veri audire Salomonis et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta, quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conveniet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:30)
Nulla in hoc libello adulatio - adulator quippe blandus inimicus est - nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:2)
et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:7)
Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum - margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest - post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:27)
"At tu Christi comitata vestigiis et sermonibus eius intenta dic:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:17)
Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:4)
"At nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:49)
"Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose- phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:108)
Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:17)
nasus non videatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus videri potes et disertus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 3:2)
Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur et mordentes invicem consumimur ab invicem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:5)
Ubicumque conpendium est, velocior pes, citus sermo, auris adtentior;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:12)
Obliquus sermo, oculus petulans fuit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:15)
beatae memoriae Damasi os meus sermo erat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:3)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION