라틴어 문장 검색

itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit - sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:7)
etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:5)
nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 2:7)
quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 2:2)
num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:8)
cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 4:2)
etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:5)
mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:6)
tamen iis invitissimis te offeres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:3)
Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:4)
nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret ad mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:8)
tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:4)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:5)
Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et Laudo inquit Ganymedem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION