라틴어 문장 검색

qua de re memini narrasse mihi Secundum , aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:3)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
si cupidos milites dicas, sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:1)
non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:3)
mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:1)
nec est mirum, magis haerere animo quae diutius adfixa sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:2)
habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:2)
neque enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:5)
Hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 318:1)
sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:3)
namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 326:2)
neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum . nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 9:2)
Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:3)
nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 222:4)
quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 240:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION