라틴어 문장 검색

nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικη`ν ἐπαγωγήν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:3)
tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:1)
incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:1)
id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:1)
An cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 81:3)
quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias, continuum desiderent adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:10)
nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 111:1)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 136:1)
figuras quoque mentis, quae σχήματα διανοίασ dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species dictorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 179:1)
Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:1)
sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad conferentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:1)
sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:3)
potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION