라틴어 문장 검색

Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
O quantum tibi nominis paratur!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII4)
quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III3)
An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos, Aspera vel paribus bella tonare modis, Praelegat ut tumidus rauca te voce magister Oderit et grandis virgo bonusque puer?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III11)
Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat Saevior in lassos ire sinistra focos.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXX5)
Si te praeda iuvat foedique insania lucri, Qua possis melius fallere, sume togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVIII5)
Vale et para ho- spitium.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, poem pr4)
Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum, Esse putas fidae pectus amicitiae?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIV1)
Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus Et quod utrumque iuvat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIII4)
Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales, Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro, Succurrit nobis ingens onerosaque turba, In qua se primum quisque meumque putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LV1)
Quae puero dones tela, Cupido, para, Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVI2)
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IV5)
Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXI1)
Dominis parantur ista, serviunt vobis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX12)
Dives et ex omni posita est instructa macello Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION