라틴어 문장 검색

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, si circumducto captivorum agmine et omni bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico vellet descendere curru?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X112)
gratum est quod patriae civem populoque dedisti, si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, utilis et bellorum et pacis rebus agendis, plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu moribus instituas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV25)
"quarum amor in te quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus, in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV85)
Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 1:1)
et haec statim causa bellorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 18:4)
Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 28:1)
Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 33:1)
Nam Fidenate bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 36:3)
Neque pace Tarquinius quam bello promptior;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 46:3)
Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 10:2)
Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 15:1)
ADSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 1:1)
A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 1:1)
sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION