라틴어 문장 검색

Filius vero a se non est, sed a Patre tanquam genitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:19)
Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, etc. (Ephes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:4)
Si itaque potentiam tam ad naturam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, inveniemus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere, qui non solum cum caeteris duabus personis Deus omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se non ab alio existere habet, et sicut ex se habet existere, ita etiam ex se habet posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:6)
Nunc vero praesentis est operae auctoritates inducere, quibus vocabulo Patris divinam maxime astruamus potentiam exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:2)
Quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), non quae ipse Filius vel Spiritus sanctus, licet eadem sit trium personarum potestas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:5)
Et alibi, sicut disposuit, inquit, mihi Pater (Luc. XXII, 29).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:6)
Qui etiam videlicet Filius quoties humanitas ejus opem unitae sibi divinitatis implorat, aut quascunque ei preces fundit, solo Patris utitur vocabulo, ipsam scilicet commemorando potentiam qua potens est efficere quod rogatur, veluti cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:7)
Pater sancte, serva eos (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:8)
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46), et similia quae ad orationem pertinent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:10)
quae scilicet orationes ad solum Patrem locutionem dirigentes intendunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:12)
Pater, omne judicium dedit Filio, quia potentia cedit sapientiae in discussione judicii, ubi aequitas magis examinanda est, quam vis potentiae exercenda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:14)
Ac si dicatur ex hoc maximam impios condemnationem juste incurrere, quia tanto divino beneficio ingrati inexcusabiles exstiterunt, missum etiam a Patre Filium respuentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:19)
et in hoc Pater verum consilium nostrae ignorantiae dedit, cum eo incarnato nos visitaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:15)
Sed hoc loco melius Verbum interpretatur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:6)
De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION