라틴어 문장 검색

sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus anquirebantur et cuncta caelestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:4)
Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:5)
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:1)
Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:3)
philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:5)
hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:5)
vexatur idem Theophrastus et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:2)
negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:4)
philosophi id quidem, sed si Socrates aut Antisthenes diceret, non is qui finem bonorum voluptatem esse dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:5)
nihil gravius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum honeste sapienter iuste ad voluptatem referret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:7)
non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:7)
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:4)
ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate quam in volgi opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:6)
sic enim princeps ille philosophiae disserebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:5)
quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION