라틴어 문장 검색

Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
Intellegere debemus hic de ipsa nostra agi dignitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:11)
Has sumens responsalitates, additis congruis sumptibus, politicus homo ad rationem maximae actuositatis et “proximitatis” oeconomiae ac politicae hodiernae non se accommodat, sed si id faciet, iterum dignitatem agnoscere poterit, quam ei ut personae tribuit Deus atque, suum in hac historia post transitum, testimonium relinquet liberalis responsalitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:4)
Scimus intolerandum esse morem illorum qui consumunt ac magis magisque vastitatem faciunt, dum alii adhuc propriae humanae dignitati vitam accommodare non valent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:2)
Quamque personam huius mundi rogamus ne obliviscatur hanc suam dignitatem quam nemini fas est ei tollere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:4)
Aliquid iterum adhibere et non cito illud proicere, altas ob rationes, potest esse actus amoris, qui nostram exprimit dignitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:9)
Insuper hae consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:3)
Utraque verbi significatione – quod est pistós (vox Graeca) et fidelis (vox Latina) – usus, sanctus Cyrillus Hierosolymitanus christiani extollit dignitatem, qui ipsius Dei recipit nomen:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:7)
Propter fidem intelleximus dignitatem unicam cuiusque personae, quae in antiquis temporibus ita non monstrabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:2)
aut evangelici pietas spernenda libelli iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 37)
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet, nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas, sed fortasse velis patriae pietatis honore despoliare Deum, contentus nomine nudo, quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 367)
pietate fatentur, maiestate negant:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3175)
seria, ludicra, verba, iocos, denique quod sumus aut agimus, trina superne regat pietas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum4)
o semper pietas fidesque tuta!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum14)
haec olim patribus praemia contulit insignis pietas numinis unici, cuius subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora mysticis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae32)

SEARCH

MENU NAVIGATION