라틴어 문장 검색

eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos uis pestifera huc se inclinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:4)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:3)
His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo uiro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 1:3)
Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:3)
arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:4)
Eius generis est * * uehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 27:6)
Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus fractis maxime conueniunt, cephalica a Graecis nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 8:1)
Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 18:1)
Alia compositio generis eiusdem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 28:1)
Etiamnum generis eiusdem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 30:1)
Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:1)
Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 1:1)
Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:1)
Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION