라틴어 문장 검색

nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:4)
Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:3)
- nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:1)
Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:2)
Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia coniunguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장4)
Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 1:3)
sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:1)
Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:2)
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:2)
nec quicquam est aliud dicere nisi omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:4)
Itaque non sunt in ea tamquam tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:7)
explicandum etiam est unde orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus facere deceat deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque utrum una species et longitude sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut quando quoque genere uti oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 3:1)
sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장1)
in divisione formae, quas Graeci εἴδη vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장1)
Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION