라틴어 문장 검색

Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Itaque illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt, confugiendum est, ad liberalia studia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:1)
Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:4)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:4)
Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium, magnanimitatem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 58:1)
Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 60:2)
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:1)
Tollantur e coetu mortalium facturi peiora quae contingunt, et quo uno modo possunt desinant mali esse, sed hoc sine odio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 88:4)
quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:3)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 74:1)
Sine id tempus veniat, quo ipsi iubeamus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 189:1)
Non quo miserint me illi, sed quo duxerint, ibo."
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 7:4)
quid autem interest, quo- modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION