라틴어 문장 검색

uos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, neu timeat celeres tardior agna lupos.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 114)
his uita magistris desueuit querna pellere glande famem:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 126)
atque aliqua adsiduae textrix operata mineruae cantat, et a pulso tela sonat latere.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 137)
at qua Velabri regio patet, ire solebat exiguus pulsa per uada linter aqua.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 517)
At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae et facilis lenta pellitur unda manu.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 512)
pulso fratre Amulius regnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 46:1)
tenuere tamen arcem Sabini, atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 129:1)
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 299:1)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae, sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus deus ipse, tenuerit regnum donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 415:1)
excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 537:1)
pulso Superbo penes Collatinum imperium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:7)
se regem, augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 54:3)
Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 63:2)
ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION