라틴어 문장 검색

VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:1)
Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:2)
has rerum formas appellat ἰδέασ ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:1)
negat in eo positas esse fortunas Graeciae, hocine an illo verbo usus sit, hucine an illuc manum porrexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:3)
hi unum modo quale sit suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 1:3)
Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias - quis enim id possit negare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:3)
verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:1)
Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:4)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
quod se L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장2)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 2:1)
certe negabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장6)
non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 2:4)
qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION