라틴어 문장 검색

Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.
(불가타 성경, 집회서, 45장31)
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
(불가타 성경, 집회서, 50장30)
et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장31)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장16)
Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
(불가타 성경, 호세아서, 4장11)
Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt.
(불가타 성경, 호세아서, 7장2)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
(불가타 성경, 호세아서, 7장6)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장2)
Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
(불가타 성경, 호세아서, 11장8)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei.
(불가타 성경, 호세아서, 13장6)
Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos.
(불가타 성경, 호세아서, 13장8)
" Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu;
(불가타 성경, 요엘서, 2장12)
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia ".
(불가타 성경, 요엘서, 2장13)
Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
(불가타 성경, 요나서, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION