라틴어 문장 검색

In his quoque vulneribus lenibus civis isdemque medicamentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장14)
Ubi sanguis cui fluit, fames indicitur, alvus acrius ducitur, quo magis ora promoveantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장21)
Si sanguis profluit, excipiendum est spongia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장33)
nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis vel animae defectione moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장3)
Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet, praeceptum est (V.26.27B).
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장10)
illud spatium ipsum, hoc sanguis significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장36)
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero (4.8,9). Si bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장48)
4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장1)
Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, . . . oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장28)
Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장34)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장37)
deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장43)
tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장44)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장77)
curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장81)

SEARCH

MENU NAVIGATION