라틴어 문장 검색

ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non , quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 243:1)
Se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse cuius strenue ac fortiter facta in bello plura memorari possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 503:2)
hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 661:2)
quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem instructaque acie ultro hostem lacessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 663:1)
motaque acie indignatio Aequos et Volscos incessit, si victores exercitus vallum potius quam virtus et arma tegerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 666:3)
iamque pars egressa portis erat, deincepsque alii servabant ordinem in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis viribus fulta constaret hostium acies, intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 667:1)
concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 680:1)
quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 684:1)
si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem qualem in acie sublaturi estis tollite indicem voluntatis virtutisque vestrae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 689:1)
postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 690:1)
postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis, procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 691:1)
nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 692:2)
at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)
in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 775:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION