라틴어 문장 검색

Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장1)
Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius libidine geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerendum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장8)
Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장13)
Eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장13)
Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장1)
infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장5)
Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장6)
remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus portam irrumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장2)
Quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed aduersis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem :
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장5)
Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
Quod ubi Mario cognitum est--nam is in ea parte curabat --, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장8)
Denique utrimque proelium nox diremit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장14)
omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes comminutas esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장2)
Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장9)
nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION