라틴어 문장 검색

eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장186)
Id genus a Graecis diductum in species est, nostris vocabulis non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장294)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장297)
eas escharas Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장338)
Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장65)
Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장38)
Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장45)
Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΊΩΜΑ Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장64)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장72)
Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장119)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장212)
Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine ΚΗΡΊΟΝ a Graecis nominatur, idque duas species habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장297)
exanthemata Graeci vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장349)
phlyctaenae Graece nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장354)
unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장368)

SEARCH

MENU NAVIGATION