라틴어 문장 검색

Cum civibus primum, deinde eum collegis, novissime eum adfinibus coactus armis decernere mari terraque sanguinem fudit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:1)
omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:6)
Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:4)
Deorum itaque sibi animum adserens princeps alios ex civibus suis, quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 31:2)
Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 38:1)
haec est in maxima potestate verissima animi temperantia et humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum principum exemplis corruptum, quantum sibi in cives suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem imperii sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 69:4)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
Sed mox de Sulla, cum quaeremus, quomodo hostibus irascendum sit, utique si in hostile nomen cives et ex eodem corpore abrupti transierint ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:3)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 99:3)
Unum est inexpugnabile munimentum amor civium.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:3)
Cum civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est adflixisse eos.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:1)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:2)
Erunt cives, erunt socii digni hac bonitate, et in totum orbem recti mores revertentur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION