라틴어 문장 검색

mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 90:1)
sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 209:2)
nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 238:1)
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi castris miles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 361:1)
qui cum in castra non admitterentur Achaei Atheniensesque supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:2)
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 471:1)
eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 135:1)
nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:1)
ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)
iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum summovebantur a vallo Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 179:1)
ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit et infensius hostes pro vallo pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 179:2)
cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 187:1)
consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Saguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 223:1)
postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION