라틴어 문장 검색

Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamvis brevior voto tuo fuerit, boni consule.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 62:1)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)
Quamvis sint in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:3)
absentis enim afuturosque, dum vivent, non flemus, quamvis omnis usus nobis illorum cum aspectu ereptus sit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 109:4)
Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:1)
Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter erit, quamvis illa adultera non sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:2)
Possum, quamvis in aqua sim, non natare ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 40:5)
Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis saepe fuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:1)
Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:3)
Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:4)
Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:5)
Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere potuisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:3)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
Ergo nihilo minus hi multum egisse visi sunt, quamvis nihil publice agerent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 38:7)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION