라틴어 문장 검색

non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:1)
propter quae veriti patres ne qua maior ignominia acciperetur legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui comperta quae agerentur referrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 117:1)
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 182:1)
iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et comperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 213:1)
pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia quae acta essent quaeque agerentur Rhodi, et comperta per se, non volgata fama Romam referre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 97:1)
Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 243:1)
nos nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem imperatorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 249:1)
ibi Romani cum Solovettium, ducem Gallorum, Synnadis esse comperissent eo proficisci decreverunt ad colloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 414:1)
quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:2)
Noster Scipiades Stilicho, quo concidit alter Hannibal antiquo saevior Hannibale, te mihi post quintos annorum Roma recursus reddidit et votis iussit adesse suis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:9)
nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et viribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 61:1)
Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis minus adferat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 19:1)
ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 450:1)
Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 104:1)
Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION