라틴어 문장 검색

"servate animos avidumque furorem sanguinis adversi, tuque o, quem propter avita iugera, dilectas cui desolavimus urbes, ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse fraternisque sinas - abigant hoc numina!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권351)
"nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales, - a dolor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권250)
illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
dilecta genis morientis oberrant Taygeta et pugnae laudataque pectora matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권181)
"hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권388)
venerat hos inter fato Calydonius Hopleus Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo, regum ambo comites, quorum post funera maesti vitam indignantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권148)
"tandem, inquam, soceros dilectaque moenia gratus respicis adsertorque tonas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권96)
"liceat voltus fortasse supremum noscere dilectos et ad haec lamenta videre, anne fleas, illum gemitu iam supplice mater frangit et exsertum dimittere dicitur ensem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권196)
Est homini semper diligenti aliquid super.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E7)
Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his, quos ipse non diligat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N27)
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 736)
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum gente deleri?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:3)
Si inimicos, ut supra diximus, iubemur diligere, quem habemus odisse?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 1:1)
Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam, vide, inquiunt, ut invicem se diligant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION