라틴어 문장 검색

Per se enim colligitur unum bonum esse, quod honestum, per se rursus, ad vitam beatam satis esse virtutem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:3)
Si unum bonum est, quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum sufficere virtutem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:4)
e contrario non remittetur, si beatum sola virtus facit, unum bonum esse, quod honestum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:5)
Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:1)
Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:1)
Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 25:5)
Nam idem est honestum et bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 25:6)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:6)
Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:3)
Volgares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 21:3)
Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 35:1)
Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 4:1)
Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:5)
Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION