라틴어 문장 검색

Delicta vindicate;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.12)
'Respondebo' inquam 'si de hoc centumviri iudicaturi sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:8)
ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 4:2)
Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 10:3)
Frequenter egi, frequenter iudicavi, frequenter in consilio fui:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 12:2)
Superest ut frugi sint, quod de venalibus melius auribus quam oculis iudicatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 21 2:2)
sic illo die quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:4)
Quare ego Isaeum non disertissimum tantum, verum etiam beatissimum iudico.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 7:1)
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 11:1)
Proinde adnitendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse princeps mihi credidit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 3:1)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
Iudicas ergo?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:5)
Ego vero non iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:6)
Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 7:1)
illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium vindico.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION