라틴어 문장 검색

huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit Marcellus, iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 348:1)
Hippocrate vero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliae terra marique pulsis, quam superesse causam Romanis cur non, perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanae amicitiae cultor, incolumis Syracusas esse velint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 425:1)
Masinissa erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 490:1)
qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:3)
Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 337:1)
igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 341:2)
additumque ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 342:1)
res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha10)
nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 46:4)
et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 50:1)
Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 32:1)
quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere annuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 262:1)
magnificumque id Syphaci - nec erat aliter - visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 272:1)
quae sola fuerit fidei atque amicitiae ipsos per scelus rupisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 472:2)
mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 505:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION