라틴어 문장 검색

primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:7)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:6)
etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장1)
numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:8)
ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:1)
sed pleraque ex ills convenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem ornamentis utetur horridius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 4:1)
huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis forma suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:1)
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest - , explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 1:1)
Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:7)
si ea in manum non convenerat, nihil debetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 4:3)
una matrumfamilias, eae sunt, quae in manum convenerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 4:6)
Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:2)
Tantum intellegatur, in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 4:6)
loci autem convenient in eius generis quaestionem consequentis antecedentis repugnantis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION