라틴어 문장 검색

id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 73:1)
Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 81:2)
alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 112:2)
ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 131:2)
nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:2)
estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:2)
Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 231:1)
proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 233:2)
Sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:1)
utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 4:1)
denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus, quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 6:1)
sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 19:1)
quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 44:3)
probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION