라틴어 문장 검색

eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 19:1)
C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum quae commemorata a Popilio essent culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 102:1)
commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:3)
sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 218:3)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
merita sua in eo bello commemoravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 544:3)
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis vidi, Neptunum Virtutem Victoriam Martem Bellonam, commemorare quae bona vobis fecissent) quis bene factis meus pater, deorum regnator * architectus omnibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol17)
Omnia quae cupio commemoras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2154)
Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 353)
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS24)
adit extemplo ad mulierem quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS25)
Lysidamvs Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 31)
commemora obsecro;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 171)
quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 310)
illa illi dicit, eius se ex iniuria peperisse gnatam atque eam se servo ilico dedisse exponendam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 319)

SEARCH

MENU NAVIGATION