라틴어 문장 검색

nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:5)
sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)
Sed ne forte putes ea demum sola vagari, quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, quae multis formata modis sublime feruntur, ut nubes facile inter dum concrescere in alto cernimus et mundi speciem violare serenam aëra mulcentes motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:11)
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant semper enim summum quicquid de rebus abundat, quod iaculentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:1)
propterea facile et spoliatur lumine terra et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:12)
nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:17)
errabundus enim tarde venit ac perit ante paulatim facilis distractus in aëris auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:9)
quare etiam quod olet non tam facile esse videbis investigare in qua sit regione locatum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:13)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, haerescit facile extemplo, quod diximus ante, propter subtilem naturam et tenvia texta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:7)
quae quoniam certas possunt obsidere partis, hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:10)
nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:5)
nec me animi fallit quam res nova miraque menti accidat exitium caeli terraeque futurum, et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:3)
aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION