라틴어 문장 검색

ad magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:2)
eam prae lubidine negat curare quicquam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:10)
aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:3)
nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum etiam nomine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 7:2)
Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 12:4)
Prorsus nego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 12:5)
Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 12:9)
si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Caepione M'. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:4)
negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:4)
negat quemquam iucunde posse vivere, nisi idem honeste sapienter iusteque vivat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:6)
etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:5)
dicunt illi quidem, sed is vitam beatam compleri negant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:2)
hi autem sine is esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:3)
nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION