라틴어 문장 검색

ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장5)
nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장2)
et decrevere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam vitae impune fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장15)
ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장4)
sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua venisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장5)
Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장4)
unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)
seque pulsum, ut locus rebus novis patefieret, curam exercitus eadem fide qua tenuerit repetivisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장2)
Pompeium patronos petenti iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장3)
si quos propinquus sanguis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque eloquentia et cura valet, iuvate periclitantem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장10)
cetera pari modestia tractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장13)
'conspiratione inimicorum et invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et innocentiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia in matrem tuam pietate;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장8)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac virtute legatos, se consiliis superfuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장2)
sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum supplicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION