라틴어 문장 검색

Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
multis autem et morbus ille quem παράλυσιν Graeci vocant sic nimio vino ut multo algore contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:4)
Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)
unde et apud Graecos ἀντίχειρ, inquit, vocatur quasi manus altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 14:3)
et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 5:1)
Inter haec Euangelus gloriae Graecorum invidens et inludens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:1)
sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam, Notariorum quem premit chorus levis, Qui codicillis hinc et inde prolatis Epistulisque commodat gravem voltum Similis Catoni Tullioque Brutoque, Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant, Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LI1)
Dicunt Eiarinon tamen poetae, Sed Graeci, quibus est nihil negatum Et quos *̓͂αρεσ *̓́αρεσ decet sonare:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI5)
nescis, quid Graeco nomine dicar:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LVIII Aphronitrum2)
Graecus es?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LVIII Aphronitrum4)
colonia est quae Graece ἀποικία vocatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1213)
'relliquias' autem 'Danaum' dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, ut et nostro sequitur de vulnere sanguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 303)

SEARCH

MENU NAVIGATION