라틴어 문장 검색

Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt et mulier coniuncta viro concessit in unum cognita sunt, prolemque ex se videre creatam, tum genus humanum primum mollescere coepit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:1)
ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, et Venus inminuit viris puerique parentum blanditiis facile ingenium fregere superbum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:2)
Illud in his rebus tacitus ne forte requiras, fulmen detulit in terram mortalibus ignem primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:1)
et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur validis extritus viribus ignis, emicat inter dum flammai fervidus ardor, mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:3)
quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:4)
Inque dies magis hi victum vitamque priorem commutare novis monstrabant rebus et igni, ingenio qui praestabant et corde vigebant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:1)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:2)
est ratio caeliigni>sque tenenda, sunt tempestates et fulmina clara canenda, quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:11)
ne trepides caeli divisis partibus amens, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:12)
haec multo si forte umore recepit ignem, continuo magno clamore trucidat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:11)
Aridior porro si nubes accipit ignem, uritur ingenti sonitu succensa repente, lauricomos ut si per montis flamma vagetur turbine ventorum comburens impete magno;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:13)
Fulgit item, nubes ignis cum semina multa excussere suo concursu, ceu lapidem si percutiat lapis aut ferrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:1)
nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION