라틴어 문장 검색

Stultum enimest ut aliis velit quis imperare cum sibi ipsi imperare non possit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:6)
Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 8:1)
Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 17:1)
praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in exercitu.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:3)
centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:3)
Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장2)
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian.
(카이사르, 내란기, 3권 6:1)
nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:11)
minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 195:3)
inter hos longe maximus exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio egerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 254:1)
quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장2)
ut quod imperetur facias, item quod tu mihi si imperes, ego faciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 113)
Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:3)
tale est illud in Sallustio "cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur", id est ut ei imperaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 714)
Esto ergo bonus et bene et bona impera, ut subiecti equo animotibi pareant, ubi boni imperant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 105:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION