라틴어 문장 검색

sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 74:1)
ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur convenerat ad consulem refert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 240:1)
Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur, exstinguendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 254:2)
eo die quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 314:2)
interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, L. Arrenius captus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 412:1)
et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 412:2)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis volgavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 493:1)
ita, quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti velut orbam rem publicam reliquerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 497:1)
veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 654:1)
et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percunctarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 672:1)
nocte clam ingredi melius visum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 672:2)
elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 717:1)
numquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 721:1)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION