라틴어 문장 검색

Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent.
(세네카, 행복론, Liber II 79:1)
Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ;
(세네카, 행복론, Liber III 67:2)
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet.
(세네카, 행복론, Liber III 76:3)
interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia.
(세네카, 행복론, Liber IV 49:4)
Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ?
(세네카, 행복론, Liber IV 67:1)
Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 83:2)
Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit.
(세네카, 행복론, Liber IV 142:2)
Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 163:1)
praebe in facie tua legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare capital sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 182:5)
beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ;
(세네카, 행복론, Liber V 88:1)
Quid tamquam tuo parcis ?
(세네카, 행복론, Liber VI 8:7)
Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:3)
Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 108:1)
sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:3)
hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut in- gratum esse aut liceat aut iuvet.
(세네카, 행복론, Liber VII 125:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION