라틴어 문장 검색

nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권121)
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권344)
"quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis meque tui fratris, si pia vita placet?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권382)
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, Destituant oculos sidera clara tuos . Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . Exul , inops erres , alienaque limina lustres , Exiguumque petas ore tremente cibum . Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:1)
Iugeribusque novem summus qui distat ab imo, Visceraque assiduae debita praebet avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:1)
Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
Neve gradus adeas Elpenore caulius altos, Vimque feras vini quo tulit ille modo . Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantem Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:1)
- Qua sua Penthaliden proles est ulta Lycurgum, Haec maneat teli te quoque plaga novi . Utque Milo robur diducere fissile temptes, Nec possis captas inde referre manus . Muneribusque tuis laedaris , ut Icarus , in quem Intulit armatas ebria turba manus . Quodque dolore necis patriae pia filia fecit, Vincula per laquei fac tibi guttur eat . Obstructoque famem patiaris limine tecti, Ut legem poenae cui dedit ipsa parens . Illius exemplo violes simulacra Minervae , Aulidis a portu qui leve vertit iter . Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso Morte luas , nec te non meruisse iuvet . - Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes, Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:4)
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:3)
Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:1)
Fortunae cetera mando, quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:13)
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:8)
incendia lumen praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:8)
paulatimque metu dempto modo pectora praebet virginea plaudenda manu, modo cornua sertis impedienda novis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:12)
"liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION